라틴어 문장 검색

Tractatum est ergo de canibus et de porcis, ita ut et pervicaci latratu adversus dei praecepta rixantes et voluptatum carnarium sordibus dediti erubescere cogerentur concursumque ita ut viderent quam esset nefarium intra ecclesiae parietes id agere nomine religionis, quod in suis domibus si agere perseveraret, sancto et margaritis ecclesiasticis eos arceri oporteret.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 2:4)
Coeperunt enim iam archidux et consiliarii sui cernere Perkinum erronem et cosmopolitam inventum iri, quodque puerorum esset circa pupas rixari.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:4)
Quis est enim tam compositae felicitatis ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:7)
primus enim contempto ordine rerum, omissa modestia ac pudore verborum, ipsis etiam quibus utitur armis incompositus et studio feriendi plerumque deiectus, non pugnat, sed rixatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 5:1)
paria Vitellius ostentabat, primo mollius, stulta utrimque et indecora simulatione, mox quasi rixantes stupra ac flagitia in vicem obiectavere, neuter falso.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 74장2)
alter rixatur de lana saepe caprina, propugnat nugis armatus:
(호라티우스의 첫번째 편지, 186)
"tu vexationem mentis et ventris esuriem rixando digeris, ille moderatius alitur et Deo gratias refert."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:131)
et sane quo tot rixantis milia turbae, si vivunt omnes?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV22)
namque suos consanguineos aliena rogorum insuper extructa ingenti clamore locabant subdebantque faces, multo cum sanguine saepe rixantes, potius quam corpora desererentur, inque aliis alium populum sepelire suorum certantes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:12)
Curios, Camillos, Quintios, Numas, Ancos, Et quidquid umquam legimus pilosorum Loqueris sonasque grandibus minax verbis, Et cum theatris saeculoque rixaris.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVII2)
conludere plumas moveri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3691)
"Nam in ludis curulibus quis non horreat populi in se rixantis insaniam?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:30)
re, si quando quid tamquam aliqua fabella narratur, ut olim tu, Crasse, in Memmium, comedisse eum lacertum Largi, cum esset cum eo Tarracinae de amicula rixatus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 240:1)
vigila et cicer ingere large rixanti populo, nostra ut Floralia possint aprici meminisse senes!
(페르시우스, 풍자, satire 5119)
cum duo Syri expilaturi [lagoenam] triclinium intraverunt, dumque inter argentum avidius rixantur, diductam fregerunt lagoenam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION